[232] EPISTOLA XXXII.
Reverendo Clarissimoque Viro
D. SUFFRIDO PETRO
LEOVARDIENSI,
U. I. C. Bursae coronarum Regenti.
S. P.
Literae tuae Vir clarissime, quas octava praeteriti
proxime mensis die, Coloniae ad me dederas XXIX. ejusdem Mensis, demum
huc arrepsere. Mora haud dubie veredarium indiligentiae ascribenda, qui
tamen sese purgantes, quod stipendia indigne solvantur, omnem a se
culpam conantur amoliri. Cum iis, qui hinc Pragam commeant, idem usu
venit, qua fidelitate litterae vestrae curentur, ignoro, inde quidem,
tanquam si clausa esset Bohemia, multis jam septimanis, nullae sunt
allatae. Quo etiam fieri facile mihi persuadeo quod ad eas, quas VI.
& XXI. Octob. [* Sollicitatio Pragensis.] ad aulam amandaram, hactenus frustra responsum
exspectem. Nihilominus ut tibi morem gererem, & quae mearum sunt
partium pro virili praestarem, ea ipsa, qui tuas accepi die, rursum
scripsi, nihilque quod ad accelerandum negotium quoquo modo putari
pertinere, praetermisi; superest solum ut veredarii ad pristinam
discurrendi consuetudinem redeant, quod si obtineri possit quo res sit
loco (esse autem minime malo, libet omniari) saltem intelligemus. Quid
de Veronae Historia sit sperandum, meorum literae
significabunt. Interim diplomatum CAROLI MAGNI, quod veterem illum
Saxonismum plane redolet, & FREDERICI III. exemplaria hisce
adjungam: si quid ex iis, quod conatibus tuis inserviat, queat erui,
operam meam praeclare collocatam existimabo. Quae de Comitum Hollandiae
incunabulis, armis item gentilitiis, in praecedentibus meis
commemoraveram, paucis perstringit Michaël Vosmerus,
in opusculo, quod de Principibus Hollandiae, Plantini
typis, anno MDLXXVIII Antverpiae, carmine
evulgavit, in praefatiuncula nimirum, quam ad lectorem praemittit.
Eadem, ut & quae de Brederodiorum
primordiis delibaram, ejus gentis chronicis, quorum manu scriptum,
justae vetustatis, & ex ejusdem gentis profectum archivis,
exemplum, in domus nostrae tabulario asservatur, fusius produntur. Et
quandoquidem exemplum illud, in tanta grassantium ubertate, itineri
tuto committi non posset, meis negocium dabo, ut quae huic serviant
scenae, descripta ad me transmittant, quorum te deinde libenter faciam
participem. Quae de familiae meae origine, iisdem Chronicis illis, loco
suo partim intexta memoria nunc suggerit, schedula hisce inserenda (ut
& hac in parte tibi satis fiat) edocebit. Ut vero aliquo
tanquam auctuario ea cumulem, epitaphium, quo Alardus
Amstelredamus, Philosophus, Orator, & Poëta, illa
aetate non ignobilis, patris mei mortem olim deploravit, quod inter
ejus Poëtica Leidis ante annos L typis excusa,
circumferuntur adjiciam. Miror quo pacto tam lautam omnis generis
Scriptorum suppellectilem corruere potueris. Nae te alterum M.
Catonem, quem librorum heluonem Cic.
appellat, jure optimo censebimus. Equidem primum nominis tui fama
impulsus, incredibili lucubrationum tuarum desiderio fueram
inflammatus, deinde, ubi ex literis tuis ipse te degustassem, ardere
coepi, at nunc aestuo: age itaque, in lucem aliquid profer, meam
restingue cupiditatem, ne si diutius suspensum teneas, tandem plane
conflagrem. Vale, Vir Clarissime, meque amare perge. Spirae IX.
Decembris, Anno MDLXXXIX.
Tuus tibique addictissimus
RENATUS VANDER DUIN.
Quod nuncius impense festinet, FREDERICI TERTII
Diploma paratum esse non potuerit: itaque alias, & aliquo
locupletatum foenore, mittetur.
In Hollandia aliquando familia floruit antiquitus VAN
VERDUIN, posteriori vero aetate VANDER DUIN, populari lingua
cognominata: posterius nomen tempore increbuit, & frequentius
perseverat: quamvis prius nunquam plane in desuetudinem abierit, quin
imo subducta maxime praepositione VAN, in vulgi (quod solum VERDUIN
enunciat) usu, semper remanserit. Sed ut ad ipsam prosapiam redeamus, Antonius
Hovaeus, Abbas Echternacensis, in libello, quem SURMUNDIUM
inscribit, in Hollandiae nobilitatis mentionem digrediens, Verdunios
cum Hodenpisiis &
Bingkhorstiis, inter vetustissimas clarissimasque
Hollandiae familias, quae temporum injuria interierint, recenset. HOVAEUS
in Abbatia Egmondana instructissimo ante hac
reconditarum Hollandiae antiquitatum promptuario, monasticam vitam
multis annis professus, magnam earundem antiquitatum sibi cognitionem
compararat, Abbas Echternacensis postmodum renunciatus. Ejus autem, de
trium istarum familiarum occasu, sententiae, Iunius
in Batavia, Cap. XVIII. Pag. 31 6. & Cap.
XIX. Pag. 341. subscribit: cui ad Abbatiae Egmondanae archiva aditum
quoque patuisse, cum Hovaeo item familiaritatem,
studiorumque communionem intercessisse, Batavia aliquot in locis,
praesertim Cap. XVIII. Pag.311. abunde testatur.
Itaque cum prisca haec Verduniorum,
Verdunorum, Vanderduniorum, seu Duniorum
(promiscue enim & ut synonymis hisce utimur) gens; pro perpetua
rerum humanarum vicissitudine ad filiam domus haeredem, nomine Machtildem,
aliquot abhinc seculis, esset reducta, Theodoricus
Brederodius, Alphardi noni
Brederodae Domini, ex Beatrice Hornana, minor
natu filius, eadem in uxorem ducta, Vanderdunii
cognomen, quod ruinam interitumque minabatur, avitis tamen
Brederodiorum armis reservatis, sibi asseruit, suamque ad posteritatem,
quae ut idem cognomen, eademque quoque arma, adhuc gestat, una cum arce
Vanderdunia, (cujus Iunius
in Batavia Cap. XVIII. Pag. 313. meminit) quae priscis Vanderduniis
gentilitia, nuptiis illis, inter caetera, doti ei
fuerat transscripta, ab ejus posteris similiter, etiamnum possessa,
transmisit: Porro priorum seu priscorum Vanderduniorum
natalitia insignia, cervus candidus in campo coccineo oberrans, fuisse
perhibentur; quae iisdem retentis coloribus cum tribus colliculis
argenteis, in planicie etiam coccinea tumescentibus, postmodum
commutarunt. Haec recentiora, cum iis, quae hodierni Vanderdunii
praeferunt, unum in scutum quadripartito conjecta, cum
hac inscriptione VANDER DUIN. (qua forma eorundum delineatio, hic
adjungenda, oculis subjiciet) in vetustis monumentis memoriisque
hodierna adhuc conspiciuntur. Cujusque autem aetatis moribus fuisse
receptum, ut quoties homo nobilis, stirpis item nobilis haeredem,
matrimonio sibi conciliaret, atque diversae ita familiae conjugii
foedere coalescerent , aut ipse maritus, aut
communes filii, & ut plurimum ex natu minoribus aliquis,
utriusque familiae arma, eodem in scuto, figura quadripartita, sint
soliti commiscere, neminem puto praeterire. In praesentia, ejus qui
nunc supersunt stirpis Vanderdunii (in plures
enim stirpes, quae paulatim defecere, quondam excreverant) illustrium
colliculorum insignibus repudiatis, solis Brederodiis, pro ut ea gens
Brederodia antiquitus, & Theodorici Brederodii,
generis sui authoris, tempore gestabat, utuntur, quo scemate &
majores, saltem quae eorum stirpis extiterunt, ab annis plus minus CCL
eadem ita seorsum & separatim gessisse, sigilla, a quondam Guilhelmo
Vanderdunio, tam tabulis, quibus ut Schielandiae
Heimradus Anno MCCCXLVII. cum aliis collegis, jaciendis
novi Matenesii aggeribus, consensum accommodat,
quam iis, quibus anno deinde MCCCXLVIII. Sevenhusi pauperibus annuam
confert elymosinam, appensa, sunt argumento.
Caeterum ad Alphardi noni
Brederodae Domini, Theodorici Brederodii
cognomento Vanderdunii patris, illustrandam
celebritatem pertinet, quod Alphardus matre Aleida,
Guilhelmi Hollandi provinciae Praesidis, quem Guilhelmus
XVIII. Hollandiae Comes, ROM. REX. patruum salutabat,
filia unica susceptus, eidem Hollandiae Comiti, & ROM. REGI,
arctissima cognatione conjungebatur. Cujus Aleidae
Hollandae nuptiis etiam effectum, ut in eundem Alphardum
ejus ex Theodorico VIII. Brederodae Domino,
Hollandiae Satrapa, Filium, Hollandiae sanguis & stemma, tum ex
paterno latere Hollandiae Comitibus profluens, tum ex materna identidem
linea iisdem emanans, utrinque concurreret atque conduplicaretur.